| 1 | Gratis qui dare vos iubet, puellae, Insulsissimus inprobissimusque est. |
| 2 | Gratis ne date, basiate gratis. |
| 3 | Hoc Aegle negat, hoc avara vendit. |
| 4 | Sed vendat: bene basiare quantum est! Hoc vendit quoque nec levi rapina: Aut libram petit illa Cosmiani, Aut binos quater a nova moneta, Ne sint basia muta, ne maligna, Ne clusis aditum neget labellis. |
| 5 | Humane tamen hoc facit, sed unum, Gratis quae dare basium recusat Gratis lingere non recusat, Aegle. |