monumenta.ch > Martialis > 41 > 90 > 63 > 72 > 40 > 36 > 84 > 64 > 48 > 46 > 53 > 85 > 76 > 82 > 35 > 80 > 79 > 67 > 74 > 86 > 24 > 28 > 73 > 60 > 71 > 52 > 37 > 77 > 76 > 89 > 35 > 68 > 30 > 55 > 53 > 73 > 32 > 45 > 71 > 48
Martialis, Epigrammata, 12, XLVII <<<     >>> XLIX

Martialis, Epigrammata, 12, XLVIII

1 Boletos et aprum si tamquam vilia ponis
Et non esse putas haec mea vota, volo:
Si fortunatum fieri me credis et heres
Vis scribi propter quinque Lucrina, vale.
2 Lauta tamen cena est: fateor, lautissima, sed cras
Nil erit, immo hodie, protinus immo nihil,
Quod sciat infelix damnatae spongia virgae
Vel quicumque canis iunctaque testa viae:
Mullorum leporumque et suminis exitus hic est,
Sulphureusque color carnificesque pedes.
3 Non Albana mihi sit comissatio tanti
Nec Capitolinae pontificumque dapes;
Inputet ipse deus nectar mihi, fiet acetum
Et Vaticani perfida vappa cadi.
4 Convivas alios cenarum quaere magister,
Quos capiant mensae regna superba tuae:
Me meus ad subitas invitet amicus ofellas:
Haec mihi, quam possum reddere, cena placet.
Martialis HOME

bnf8067.78 bnf8071.92

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik