monumenta.ch > Martialis > 119 > 170 > > 131 > 16 > 113 > 142 > 22 > 176 > 129 > 193 > 206 > 200 > 219 > 220 > 190 > 146 > 105 > > 28 > 114 > 101 > 24 > 125 > 182 > 110 > 199 > 150 > 107 > 154 > 107 > > 2
Martialis, Epigrammata, 12, I <<<     >>> III

Martialis, Epigrammata, 12, II

1 Ad populos mitti qui nuper ab Urbe solebas,
Ibis, io, Romam nunc peregrine liber
Auriferi de gente Tagi tetricique Salonis,
Dat patrios amnes quos mihi terra potens.
2 Non tamen hospes eris, nec iam potes advena dici,
Cuius habet fratres tot domus alta Remi.
3 Iure tuo veneranda novi pete limina templi,
Reddita Pierio sunt ubi tecta choro.
4 Vel si malueris, prima gradiere Subura;
Atria sunt illic consulis alta mei:
Laurigeros habitat facundus Stella penatis,
Clarus Hyanteae Stella sititor aquae;
Fons ibi Castalius vitreo torrente superbit,
Unde novem dominas saepe bibisse ferunt:
Ille dabit populo patribusque equitique legendum,
Nec nimium siccis perleget ipse genis.
5 Quid titulum poscis? versus duo tresve legantur,
Clamabunt omnes te, liber, esse meum.
Martialis HOME

bnf8067.76 bnf8071.91

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik