| 1 | Valerius Martialis Prisco suo S. Scio me patrocinium debere contumacissimae trienni desidiae; quo absolvenda non esset inter illas quoque urbicas occupationes, quibus facilius consequimur, ut molesti potius, quam ut officiosi esse videamur; nedum in hac provinciali solitudine, ubi nisi etiam intemperan- ter studemus, et sine solacio et sine excusatione se- cessimus. |
| 2 | Accipe ergo rationem. |
| 3 | In qua hoc maximum et primum est, quod civitatis aures, quibus adsueveram, quaero et videor mihi in alieno foro litigare; si quid est enim, quod in libellis meis placeat, dictavit auditor: illam iudiciorum subtilitatem, illud materiarum inge- nium, bibliothecas, theatra, convictus, in quibus studere se voluptates non sentiunt, ad summam omnium illa, quae delicati reliquimus, desideramus quasi destituti. |
| 4 | Accedit his municipalium robigo dentium et iudici loco livor, et unus aut alter mali, in pusillo loco multi; adversus quod difficile est habere cotidie bonum sto- machum: ne mireris igitur abiecta ab indignante quae a gestiente fieri solebant. |
| 5 | Ne quid tamen et advenienti tibi ab urbe et exigenti negarem - cui non refero gratiam, si tantum ea praesto quae possum - , im- peravi mihi, quod indulgere consueram, et studui pau- cissimis diebus, ut familiarissimas mihi aures tuas ex- ciperem adventoria sua. |
| 6 | Tu velim ista, quae tantum apud te non periclitantur, diligenter aestimare et excutere non graveris; et, quod tibi difficillimum est, de nugis nostris iudices nitore seposito, ne Romam, si ita decreveris, non Hispaniensem librum mittamus, sed Hispanum. |