| 1 | Sescenti cenant a te, Iustine, vocati Lucis ad officium quae tibi prima fuit. |
| 2 | Inter quos, memini, non ultimus esse solebam; Nec locus hic nobis invidiosus erat. |
| 3 | Postera sed festae reddis sollemnia mensae: Sescentis hodie, cras mihi natus eris. |