| 1 | Miraris, docto quod carmina mitto Severo, Ad cenam cum te, docte Severe, vocem? Iuppiter ambrosia satur est et nectare vivit; Nos tamen exta Iovi cruda merumque damus. |
| 2 | Omnia cum tibi sint dono concessa deorum, Si quod habes non vis, ergo quid accipies? |