monumenta.ch > Martialis > 91 > 91 > 56 > 38 > 93 > 50 > 39 > 58 > 59 > 16 > 35 > 78 > 23 > 59 > 16 > 10 > 91 > 56 > 75 > 38 > 93 > 75 > 59 > 22 > 16 > 49 > 34 > 90 > 22 > 60 > 49 > 98 > 34 > 90 > 24 > 60 > 98 > 75 > 63 > 46 > 47 > 37 > 55
Martialis, Epigrammata, 11, LIV <<<     >>> LVI

Martialis, Epigrammata, 11, LV

1 Hortatur fieri quod te Lupus, Urbice, patrem,
Ne credas; nihil est, quod minus ille velit.
2 Ars est captandi quod nolis velle videri;
Ne facias optat, quod rogat ut facias.
3 Dicat praegnantem tua se Cosconia tantum:
Pallidior fiet iam pariente Lupus.
4 At tu consilio videaris ut usus amici,
Sic morere, ut factum te putet esse patrem.
Martialis HOME

bnf8067.72 bnf8071.88

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik