| 1 | Cenabis belle, Iuli Cerialis, apud me; Condicio est melior si tibi nulla, veni. |
| 2 | Octavam poteris servare; lavabimur una: Scis, quam sint Stephani balnea iuncta mihi. |
| 3 | Prima tibi dabitur ventri lactuca movendo Utilis, et porris fila resecta suis, Mox vetus et tenui maior cordyla lacerto, Sed quam cum rutae frondibus ova tegant; Altera non deerunt tenui versata favilla, Et Velabrensi massa coacta foco, Et quae Picenum senserunt frigus olivae. |
| 4 | Haec satis in gustu. |
| 5 | Cetera nosse cupis? Mentiar, ut venias: pisces, conchylia, sumen Et chortis saturas atque paludis aves, Quae nec Stella solet rara nisi ponere cena. |
| 6 | Plus ego polliceor: nil recitabo tibi, Ipse tuos nobis relegas licet usque Gigantas, Rura vel aeterno proxima Vergilio. |