| 1 | Deprensum in puero tetricis me vocibus, uxor, Corripis et culum te quoque habere refers. |
| 2 | Dixit idem quotiens lascivo Iuno Tonanti! Ille tamen grandi cum Ganymede iacet. |
| 3 | Incurvabat Hylan posito Tirynthius arcu: Tu Megaran credis non habuisse natis? Torquebat Phoebum Daphne fugitiva: sed illas Oebalius flammas iussit abire puer. |
| 4 | Brisei+s multum quamvis aversa iaceret, Aeacidae propior levis amicus erat. |
| 5 | Parce tuis igitur dare mascula nomina rebus, Teque puta cunnos, uxor, habere duos. |