| 1 | Sunt chartae mihi, quas Catonis uxor Et quas horribiles legant Sabinae: Hic totus volo rideat libellus Et sit nequior omnibus libellis. |
| 2 | Qui vino madeat nec erubescat Pingui sordidus esse Cosmiano, Ludat cum pueris, amet puellas, Nec per circuitus loquatur illam, Ex qua nascimur, omnium parentem, Quam sanctus Numa mentulam vocabat. |
| 3 | Versus hos tamen esse tu memento Saturnalicios, Apollinaris: Mores non habet hic meos libellus. |