monumenta.ch > Martialis > 94 > 62 > 42 > 38 > 74 > 67 > 16 > 66 > 50 > 61 > 28 > 10 > 17 > 24 > 62 > 59 > 21 > 93 > 60 > 42 > 37 > 11 > 70 > 58 > 13 > 83 > 25 > 30 > 38 > 44 > 8 > 16 > 15 > 22 > 55 > 8
Martialis, Epigrammata, 11, VII <<<     >>> IX

Martialis, Epigrammata, 11, VIII

1 Lassa quod hesterni spirant opobalsama dracti,
Ultima quod curvo quae cadit aura croco;
Poma quod hiberna maturescentia capsa,
Arbore quod verna luxuriosus ager;
De Palatinis dominae quod Serica prelis,
Sucina virginea quod regelata manu;
Amphora quod nigri, sed longe, fracta Falerni,
Quod qui Sicanias detinet hortus apes;
Quod Cosmi redolent alabastra focique deorum,
Quod modo divitibus lapsa corona comis:
Singula quid dicam? non sunt satis; omnia misce:
Hoc fragrant pueri basia mane mei.
2 Scire cupis nomen? si propter basia, dicam.
3 Iurasti: nimium scire, Sabine, cupis.
Martialis HOME

bnf8067.69 bnf8071.86

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik