| 1 | Iam certe stupido non dices, Paula, marito, Ad moechum quotiens longius ire voles, 'Caesar in Albanum iussit me mane venire, Caesar Circeios'. |
| 2 | Iam stropha talis abi=t. |
| 3 | Penelopae licet esse tibi sub principe Nerva: Sed prohibet scabies ingeniumque vetus. |
| 4 | Infelix, quid ages? aegram simulabis amicam? Haerebit dominae vir comes ipse suae, Ibit et ad fratrem tecum matremque patremque. |
| 5 | Quas igitur fraudes ingeniosa paras? Diceret hystericam se forsitan altera moecha In Sinuessano velle sedere lacu. |
| 6 | Quanto tu melius, quotiens placet ire fututum, Quae verum mavis dicere, Paula, viro! |