| 1 | Unctis falciferi senis diebus, Regnator quibus imperat fritillus, Versu ludere non laborioso Permittis, puto, pilleata Roma. |
| 2 | Risisti; licet ergo, non vetamur. |
| 3 | Pallentes procul hinc abite curae; Quidquid venerit obvium, loquamur Morosa sine cogitatione. |
| 4 | Misce dimidios, puer, trientes, Quales Pythagoras dabat Neroni, Misce, Dindyme, sed frequentiores: Possum nil ego sobrius; bibenti Succurrent mihi quindecim poetae. |
| 5 | Da nunc basia, sed Catulliana: Quae si tot fuerint, quot ille dixit, Donabo tibi Passerem Catulli. |