| 1 | Iam parce lasso, Roma, gratulatori, Lasso clienti. |
| 2 | Quamdiu salutator Anteambulones et togatulos inter Centum merebor plumbeos die toto, Cum Scorpus una quindecim graves hora Ferventis auri victor auferat saccos? Non ego meorum praemium libellorum - Quid enim merentur? - Apulos velim campos: Non Hybla, non me spicifer capit Nilus, Nec quae paludes delicata Pomptinas Ex arce clivi spectat uva Setini. |
| 3 | Quid concupiscam quaeris ergo? dormire. |