| 1 | Quisquis laeta tuis et sera parentibus optas Fata, brevem titulum marmoris huius ama. |
| 2 | Condidit hac caras tellure Rabirius umbras; Nulli sorte iacent candidiore senes: Bis sex lustra tori nox mitis et ultima clusit, Arserunt uno funera bina rogo. |
| 3 | Hos tamen ut primis raptos sibi quaerit in annis. |
| 4 | Inprobius nihil his fletibus esse potest. |