| 1 | Nuntiat octavam Phariae sua turba iuvencae, Et pilata redit iamque subitque cohors. |
| 2 | Temperat haec thermas, nimios prior hora vapores Halat, et inmodico sexta Nerone calet. |
| 3 | Stella, Nepos, Cani, Cerialis, Flacce, venitis? Septem sigma capit, sex sumus, adde Lupum. |
| 4 | Exoneraturas ventrem mihi vilica malvas Adtulit et varias, quas habet hortus, opes, In quibus est lactuca sedens et tonsile porrum, Nec deest ructatrix menta nec herba salax; Secta coronabunt rutatos ova lacertos, Et madidum thynni de sale sumen erit. |
| 5 | Gustus in his; una ponetur cenula mensa, Haedus, inhumani raptus ab ore lupi, Et quae non egeant ferro structoris ofellae, Et faba fabrorum prototomique rudes; Pullus ad haec cenisque tribus iam perna superstes Addetur. |
| 6 | Saturis mitia poma dabo, De Nomentana vinum sine faece lagona, Quae bis Frontino consule trima fuit. |
| 7 | Accedent sine felle ioci nec mane timenda Libertas et nil quod tacuisse velis: De prasino conviva meus venetoque loquatur, Nec facient quemquam pocula nostra reum. |