| 1 | Mense novo Iani veterem, Proculeia, maritum Deseris atque iubes res sibi habere suas. |
| 2 | Quid, rogo, quid factum est? subiti quae causa doloris? Nil mihi respondes? Dicam ego: praetor erat. |
| 3 | Constatura fuit Megalensis purpura centum Milibus, ut nimium munera parca dares, Et populare sacrum bis milia dena tulisset. |
| 4 | Discidium non est hoc, Proculeia: lucrum est. |