| 1 | Festinata sui gemeret quod fata Severi Silius, Ausonio non semel ore potens, Cum grege Pierio maestus Phoeboque querebar. |
| 2 | 'Ipse meum flevi' dixit Apollo 'Linon:' Respexitque suam quae stabat proxima fratri Calliopen et ait: 'Tu quoque vulnus habes. |
| 3 | Aspice Tarpeium Palatinumque Tonantem: Ausa nefas Lachesis laesit utrumque Iovem. |
| 4 | Numina cum videas duris obnoxia fatis, Invidia possis exonerare deos'. |