monumenta.ch > Martialis > 41 > 90 > 63 > 72 > 40 > 36 > 84 > 64 > 48 > 46 > 53 > 85 > 76 > 82 > 35 > 80 > 79 > 67 > 74 > 86 > 24 > 28 > 73 > 60 > 71 > 52 > 37 > 77 > 76
Martialis, Epigrammata, 9, LXXV <<<     >>> LXXVII

Martialis, Epigrammata, 9, LXXVI

1 Haec sunt illa mei quae cernitis ora Camoni,
Haec pueri facies primaque forma fuit.
2 Creverat hic vultus bis denis fortior annis,
Gaudebatque suas pingere barba genas,
Et libata semel summos modo purpura cultros
Sparserat: invidit de tribus una soror
Et festinatis incidit stamina pensis,
Absentemque patri rettulit urna rogum.
3 Sed ne sola tamen puerum pictura loquatur,
Haec erit in chartis maior imago meis.
Martialis HOME

bnf8067.59 bnf8071.82

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik