| 1 | Spendophoros Libycas domini petit armiger urbis: Quae puero dones tela, Cupido, para, Illa quibus iuvenes figis mollesque puellas: Sit tamen in tenera levis et hasta manu. |
| 2 | Loricam clipeumque tibi galeamque remitto; Tutus ut invadat proelia, nudus eat: Non iaculo, non ense fuit laesusve sagitta, Casside dum liber Parthenopaeus erat. |
| 3 | Quisquis ab hoc fuerit fixus, morietur amore. |
| 4 | O felix, si quem tam bona fata manent! Dum puer es, redeas, dum vultu lubricus, et te Non Libye faciat, sed tua Roma virum. |