| 1 | Ingenium mihi, Gaure, probas sic esse pusillum, Carmina quod faciam, quae brevitate placent. |
| 2 | Confiteor. |
| 3 | Sed tu bis senis grandia libris Qui scribis Priami proelia, magnus homo es? Nos facimus Bruti puerum, nos Langona vivum: Tu magnus luteum, Gaure, Giganta facis. |