monumenta.ch > Martialis > 34 > 32 > 10 > 64 > 95 > 33 > 30 > 55 > 41
Martialis, Epigrammata, 9, XL <<<     >>> XLII

Martialis, Epigrammata, 9, XLI

1 Pontice, quod numquam futuis, sed paelice laeva
Uteris et Veneri servit amica manus,
Hoc nihil esse putas? scelus est, mihi crede, sed ingens,
Quantum vix animo concipis ipse tuo.
2 Nempe semel futuit, generaret Horatius ut tres,
Mars semel, ut geminos Ilia casta daret:
Omnia perdiderat, si masturbatus uterque
Mandasset manibus gaudia foeda suis.
3 Ipsam crede tibi naturam dicere rerum:
'Istud quod digitis, Pontice, perdis, homo est'.
Martialis HOME

bnf8067.57 bnf8071.80