| 1 | Summa licet velox, Agathine, pericula ludas, Non tamen efficies, ut tibi parma cadat. |
| 2 | Nolentem sequitur, tenuisque reversa per auras Vel pede vel tergo, crine vel ungue sedet; Lubrica Corycio quamvis sint pulpita nimbo Et rapiant celeres vela negata Noti, Securos pueri neglecta perambulat artus, Et nocet artifici ventus et unda nihil. |
| 3 | Ut peccare velis, cum feceris omnia, falli Non potes: arte opus est, ut tibi parma cadat. |