| 1 | Credis ob haec me, Pastor, opes fortasse rogare, Propter quae vulgus crassaque turba rogat, Ut Setina meos consumat glaeba ligones Et sonet innumera compede Tuscus ager; Ut Mauri Libycis centum stent dentibus orbes Et crepet in nostris aurea lamna toris, Nec labris nisi magna meis crystalla terantur Et faciant nigras nostra Falerna nives; Ut canusinatus nostro Syrus assere sudet Et mea sit culto sella cliente frequens; Aestuet ut nostro madidus conviva ministro, Quem permutatum nec Ganymede velis; Ut lutulenta linat Tyrias mihi mula lacernas Et Massyla meum virga gubernet equum. |
| 2 | Est nihil ex istis: superos et sidera testor. |
| 3 | Ergo quid? Ut donem, Pastor, et aedificem. |