monumenta.ch > Martialis > 20 > > > 14 > 121 > 103 > 20 > 103 > 1 > 20
Martialis, Epigrammata, 9, XIX <<<     >>> XXI

Martialis, Epigrammata, 9, XX

1 Haec, quae tota patet tegiturque et marmore et auro,
Infantis domini conscia terra fuit,
Felix o, quantis sonuit vagitibus et quas
Vidit reptantis sustinuitque manus:
Hic steterat veneranda domus, quae praestitit orbi
Quod Rhodos astrifero, quod pia Creta polo.
2 Curetes texere Iovem crepitantibus armis,
Semiviri poterant qualia ferre Phryges:
At te protexit superu=m pater, et tibi, Caesar,
Pro iaculo et parma fulmen et aegis erat.
Martialis HOME

bnf8067.55 bnf8071.79