monumenta.ch > Suetonius > 16 > 35 > 1 > 9 > 164 > 7 > 8 > 6 > 6 > 9 > 1 > 8 > 4 > 3 > 5 > 9 > 6 > 9 > 1 > 8 > 8 > 4 > 5 > 7 > 118 > 6 > 9 > 1 > 4 > 4 > 8 > 7 > 5 > 5 > 3 > 6 > 9 > 7 > 7 > 4 > 8 > 5 > 3
Martialis, Epigrammata, 9, II <<<     >>> IV

Martialis, Epigrammata, 9, III

1 Quantum iam superis, Caesar, caeloque dedisti
Si repetas et si creditor esse velis,
Grandis in aetherio licet auctio fiat Olympo
Coganturque dei vendere quidquid habent,
Conturbabit Atlans, et non erit uncia tota,
Decidat tecum qua pater ipse deu=m:
Pro Capitolinis quid enim tibi solvere templis,
Quid pro Tarpeiae frondis honore potest?
Quid pro culminibus geminis matrona Tonantis?
Pallada praetereo: res agit illa tuas.
2 Quid loquar Alciden Phoebumque piosque Laconas?
Addita quid Latio Flavia templa polo?
Expectes et sustineas, Auguste, necesse est:
Nam tibi quod solvat non habet arca Iovis.
Martialis HOME

bnf8067.54 bnf8071.79