| 1 | Quos cuperet Phlegraea suos victoria ludos, Indica quos cuperet pompa, Lyaee, tuos, Fecit Hyperborei celebrator Stella triumphi, O pudor! o pietas! et putat esse parum. |
| 2 | Non illi satis est turbato sordidus auro Hermus et Hesperio qui sonat orbe Tagus. |
| 3 | Omnis habet sua dona dies: nec linea dives Cessat, et in populum multa rapina cadit; Nunc veniunt subitis lasciva nomismata nimbis, Nunc dat spectatas tessera larga feras, Nunc implere sinus securos gaudet et absens Sortitur dominos, ne laceretur, avis. |
| 4 | Quid numerem currus ter denaque praemia palmae, Quae dare non semper consul uterque solet? Omnia sed, Caesar, tanto superantur honore, Quod spectatorem te tua laurus habet. |