| 1 | 'Dic verum mihi, Marce, dic amabo; Nil est, quod magis audiam libenter'. |
| 2 | Sic et cum recitas tuos libellos, Et causam quotiens agis clientis, Oras, Gallice, me rogasque semper. |
| 3 | Durum est me tibi, quod petis, negare. |
| 4 | Vero verius ergo quid sit, audi: Verum, Gallice, non libenter audis. |