monumenta.ch > Martialis > 15 > 5 > 21 > > 5 > 38 > 95 > 81 > 46 > 16 > 84 > 70 > 21 > 11 > 64 > 58 > 13 > 11 > 25 > 88 > 67 > 74 > 26 > 93 > 59 > 28 > 88 > 38 > 24 > > 16 > 63 > 75 > 39 > 4 > 90 > 4 > 60 > 46 > 19 > 57 > 37 > 22 > 59
Martialis, Epigrammata, 8, LVIII <<<     >>> LX

Martialis, Epigrammata, 8, LIX

1 Aspicis hunc uno contentum lumine, cuius
Lippa sub attrita fronte lacuna patet?
Ne contemne caput, nihil est furacius illo;
Non fuit Autolyci tam piperata manus.
2 Hunc tu convivam cautus servare memento:
Tunc furit atque oculo luscus utroque videt:
Pocula solliciti perdunt ligulasque ministri
Et latet in tepido plurima mappa sinu;
Lapsa nec a cubito subducere pallia nescit
Et tectus laenis saepe duabus abit;
Nec dormitantem vernam fraudare lucerna
Erubuit fallax, ardeat illa licet.
3 Si nihil invasit, puerum tunc arte dolosa
Circuit et soleas subripit ipse suas.
Martialis HOME

bnf8067.51 bnf8071.78

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik