| 1 | Imperatori Domitiano Caesari Augusto Germanico Dacico Valerius Martialis S. Omnes quidem libelli mei, domine, quibus tu fa- mam, id est vitam, dedisti, tibi supplicant; et, puto, propter hoc legentur. |
| 2 | Hic tamen, qui operis nostri octa- vus inscribitur, occasione pietatis frequentius fruitur. |
| 3 | Minus itaque ingenio laborandum fuit, in cuius locum materia successerat: quam quidem subinde aliqua ioco- rum mixtura variare temptavimus, ne caelesti verecun- diae tuae laudes suas, quae facilius te fatigare possint, quam nos satiare, omnis versus ingereret. |
| 4 | Quamvis autem epigrammata a severissimis quoque et summae fortunae viris ita scripta sint, ut mimicam verborum licentiam adfectasse videantur, ego tamen illis non per- misi tam lascive loqui quam solent. |
| 5 | Cum pars libri et maior et melior ad maiestatem sacri nominis tui alli- gata sit, meminerit non nisi religiosa purificatione lustratos accedere ad templa debere. |
| 6 | Quod ut custo- diturum me lecturi sciant, in ipso libelli huius limine profiteri brevissimo placuit epigrammate. |