monumenta.ch > Martialis > 94 > 62 > 42 > 38 > 74 > 67
Martialis, Epigrammata, 7, LXVI <<<     >>> LXVIII

Martialis, Epigrammata, 7, LXVII

1 Pedicat pueros tribas Philaenis
Et tentigine saevior mariti
Undenas dolat in die puellas.
2 Harpasto quoque subligata ludit,
Et flavescit haphe, gravesque draucis
Halteras facili rotat lacerto,
Et putri lutulenta de palaestra
Uncti verbere vapulat magistri:
Nec cenat prius aut recumbit ante,
Quam septem vomuit meros deunces;
Ad quos fas sibi tunc putat redire,
Cum coloephia sedecim comedit.
3 Post haec omnia cum libidinatur,
Non fellat - putat hoc parum virile - ,
Sed plane medias vorat puellas.
4 Di mentem tibi dent tuam, Philaeni,
Cunnum lingere quae putas virile.
Martialis HOME

bnf8067.45 bnf8071.75