| 1 | Gratum est, quod Celeri nostros legis, Aucte, libellos, Si tamen et Celerem, quod legis, Aucte, iuvat. |
| 2 | Ille meas gentes et Celtas rexit Hiberos, Nec fuit in nostro certior orbe fides. |
| 3 | Maior me tanto reverentia turbat, et aures Non auditoris, iudicis esse puto. |