| 1 | Pedicatur Eros, fellat Linus: Ole, quid ad te, De cute quid faciant ille vel ille sua? Centenis futuit Matho milibus: Ole, quid ad te? Non tu propterea, sed Matho pauper erit. |
| 2 | In lucem cenat Sertorius: Ole, quid ad te, Cum liceat tota stertere nocte tibi? Septingenta Tito debet Lupus: Ole, quid ad te? Assem ne dederis crediderisve Lupo. |
| 3 | Illud dissimulas, ad te quod pertinet, Ole, Quodque magis curae convenit esse tuae. |
| 4 | Pro togula debes: hoc ad te pertinet, Ole. |
| 5 | Quadrantem nemo iam tibi credit: et hoc. |
| 6 | Uxor moecha tibi est: hoc ad te pertinet, Ole. |
| 7 | Poscit iam dotem filia grandis: et hoc. |
| 8 | Dicere quindecies poteram, quod pertinet ad te: Sed quid agas, ad me pertinet, Ole, nihil. |