| 1 | Scis te captari, scis hunc qui captat, avarum, Et scis qui captat, quid, Mariane, velit. |
| 2 | Tu tamen hunc tabulis heredem, stulte, supremis Scribis et esse tuo vis, furiose, loco. |
| 3 | 'Munera magna tamen misit'. |
| 4 | Sed misit in hamo; Et piscatorem piscis amare potest? Hicine deflebit vero tua fata dolore? Si cupis, ut ploret, des, Mariane, nihil. |