monumenta.ch > Martialis > 57 > 15 > 81 > 88 > 31 > 27 > 51 > 81 > 50 > 66 > 57 > 19 > 38 > 16 > 94 > 17 > 18 > 62 > 31 > 42 > 27 > 54 > 59 > 93 > 1 > > 69 > 51 > 50 > 66 > 22 > 54 > 6 > 94 > 17 > 70 > 6 > 58 > 13 > 62 > 69 > 25 > 42 > 26 > 39
Martialis, Epigrammata, 6, XXXVIII <<<     >>> XL

Martialis, Epigrammata, 6, XXXIX

1 Pater ex Marulla, Cinna, factus es septem
Non liberorum: namque nec tuus quisquam
Nec est amici filiusve vicini,
Sed in grabatis tegetibusque concepti
Materna produnt capitibus suis furta.
2 Hic, qui retorto crine Maurus incedit,
Subolem fatetur esse se coci Santrae.
3 At ille sima nare, turgidis labris
Ipsa est imago Pannychi palaestritae.
4 Pistoris esse tertium quis ignorat,
Quicumque lippum novit et videt Damam?
Quartus cinaeda fronte, candido voltu
Ex concubino natus est tibi Lygdo:
Percide, si vis, filium: nefas non est.
5 Hunc vero acuto capite et auribus longis,
Quae sic moventur, ut solent asellorum,
Quis morionis filium negat Cyrtae?
Duae sorores, illa nigra et haec rufa,
Croti choraulae vilicique sunt Carpi.
6 Iam Niobidarum grex tibi foret plenus,
Si spado Coresus Dindymusque non esset.
Martialis HOME

bnf8067.36 bnf8071.70