| 1 | Bis vicine Nepos - nam tu quoque proxima Florae Incolis et veteres tu quoque Ficelias - Est tibi, quae patria signatur imagine voltus, Testis maternae nata pudicitiae. |
| 2 | Tu tamen annoso nimium ne parce Falerno, Et potius plenos aere relinque cados. |
| 3 | Sit pia, sit locuples, sed potet filia mustum: Amphora cum domina nunc nova fiet anus. |
| 4 | Caecuba non solos vindemia nutriat orbos: Possunt et patres vivere, crede mihi. |