| 1 | Pauca Iovem nuper cum milia forte rogarem, 'Ille dabit' dixit 'qui mihi templa dedit'. |
| 2 | Templa quidem dedit ille Iovi, sed milia nobis Nulla dedit: pudet, a, pauca rogasse Iovem At quam non tetricus, quam nulla nubilus ira, Quam placido nostras legerat ore preces! Talis supplicibus tribuit diademata Dacis Et Capitolinas itque reditque vias. |
| 3 | Dic, precor, o nostri dic conscia virgo Tonantis, Si negat hoc vultu, quo solet ergo dare? Sic ego: sic breviter posita mihi Gorgone Pallas: 'Quae nondum data sunt, stulte, negata putas?' |