| 1 | Si tristi domicenio laboras, Torani, potes esurire mecum. |
| 2 | Non deerunt tibi, si soles προπίνειν , Viles Cappadocae gravesque porri, Divisis cybium latebit ovis. |
| 3 | Ponetur digitis tenendus ustis Nigra coliculus virens patella, Algentem modo qui reliquit hortum, Et pultem niveam premens botellus, Et pallens faba cum rubente lardo. |
| 4 | Mensae munera si voles secundae, Marcentes tibi porrigentur uvae Et nomen pira quae ferunt Syrorum, Et quas docta Neapolis creavit, Lento castaneae vapore tostae: Vinum tu facies bonum bibendo. |
| 5 | Post haec omnia forte si movebit Bacchus quam solet esuritionem, Succurrent tibi nobiles olivae, Piceni modo quas tulere rami, Et fervens cicer et tepens lupinus. |
| 6 | Parva est cenula - quis potest negare? - , Sed finges nihil audiesve fictum Et voltu placidus tuo recumbes; Nec crassum dominus leget volumen, Nec de Gadibus inprobis puellae Vibrabunt sine fine prurientes Lascivos docili tremore lumbos; Sed quod non grave sit nec infacetum, Parvi tibia condyli sonabit. |
| 7 | Haec est cenula. |
| 8 | Claudiam sequeris. |
| 9 | Quam nobis cupis esse tu priorem? |