| 1 | Ceno domi quotiens, nisi te, Charopine, vocavi, Protinus ingentes sunt inimicitiae, Meque potes stricto medium transfigere ferro, Si nostrum sine te scis caluisse focum. |
| 2 | Nec semel ergo mihi furtum fecisse licebit? Inprobius nihil est hac, Charopine, gula. |
| 3 | Desine iam nostram, precor, observare culinam, Atque aliquando meus det tibi verba cocus. |