| 1 | Puella senibus dulcior mihi cycnis, Agna Galaesi mollior Phalantini, Concha Lucrini delicatior stagni, Cui nec lapillos praeferas Erythraeos, Nec modo politum pecudis Indicae dentem Nivesque primas liliumque non tactum; Quae crine vicit Baetici gregis vellus Rhenique nodos aureamque nitelam; Fragravit ore, quod rosarium Paesti, Quod Atticarum prima mella cerarum, Quod sucinorum rapta de manu glaeba; Cui conparatus indecens erat pavo, Inamabilis sciurus et frequens phoenix: Adhuc recenti tepet Erotion busto, Quam pessimorum lex amara fatorum Sexta peregit hieme, nec tamen tota, Nostros amores gaudiumque lususque - Et esse tristem me meus vetat Paetus, Pectusque pulsans pariter et comam vellens: 'Deflere non te vernulae pudet mortem? Ego coniugem' inquit 'extuli, et tamen vivo, Notam, superbam, nobilem, locupletem'. |
| 2 | Quid esse nostro fortius potest Paeto? Ducentiens accepit, et tamen vivit. |