monumenta.ch > Martialis > 83 > 10
Martialis, Epigrammata, 5, IX <<<     >>> XI

Martialis, Epigrammata, 5, X

1 'Esse quid hoc dicam, vivis quod fama negatur
Et sua quod rarus tempora lector amat?'
Hi sunt invidiae nimirum, Regule, mores,
Praeferat antiquos semper ut illa novis.
2 Sic veterem ingrati Pompei quaerimus umbram,
Sic laudant Catuli vilia templa senes;
Ennius est lectus salvo tibi, Roma, Marone,
Et sua riserunt saecula Maeoniden,
Rara coronato plausere theatra Menandro,
Norat Nasonem sola Corinna suum.
3 Vos tamen o nostri ne festinate libelli:
Si post fata venit gloria, non propero.
Martialis HOME

bnf8067.29 bnf8071.66