| 1 | Si non est grave nec nimis molestum, Musae, Parthenium rogate vestrum: Sic te serior et beata quondam Salvo Caesare finiat senectus Et sis invidia favente felix, Sic Burrus cito sentiat parentem: Admittas timidam brevemque chartam Intra limina sanctioris aulae. |
| 2 | Nosti tempora tu Iovis sereni, Cum fulget placido suoque vultu, Quo nil supplicibus solet negare. |
| 3 | Non est quod metuas preces iniquas: Numquam grandia nec molesta poscit Quae cedro decorata purpuraque Nigris pagina crevit umbilicis. |
| 4 | Nec porrexeris ista, sed teneto Sic tamquam nihil offeras agasque. |
| 5 | Si novi dominum novem sororum, Ultro purpureum petet libellum. |