| 1 | Nulla remisisti parvo pro munere dona, Et iam Saturni quinque fuere dies. |
| 2 | Ergo nec argenti sex scripula Septiciani Missa nec a querulo mappa cliente fuit, Antipolitani nec quae de sanguine thynni Testa rubet, nec quae cottana parva gerit, Nec rugosarum vimen breve Picenarum, Dicere te posses ut meminisse mei? Decipies alios verbis voltuque benigno, Nam mihi iam notus dissimulator eris. |