| 1 | Iuli iugera pauca Martialis Hortis Hesperidum beatiora Longo Ianiculi iugo recumbunt: Lati collibus eminent recessus, Et planus modico tumore vertex Caelo perfruitur sereniore Et curvas nebula tegente valles Solus luce nitet peculiari; Puris leniter admoventur astris Celsae culmina delicata villae. |
| 2 | Hinc septem dominos videre montis Et totam licet aestimare Romam, Albanos quoque Tusculosque colles Et quodcumque iacet sub urbe frigus, Fidenas veteres brevesque Rubras, Et quod virgineo cruore gaudet Annae pomiferum nemus Perennae. |
| 3 | Illinc Flaminiae Salariaeque Gestator patet essedo tacente, Ne blando rota sit molesta somno, Quem nec rumpere nauticum celeuma Nec clamor valet helciariorum, Cum sit tam prope Mulvius sacrumque Lapsae per Tiberim volent carinae. |
| 4 | Hoc rus, seu potius domus vocanda est, Commendat dominus: tuam putabis, Tam non invida tamque liberalis, Tam comi patet hospitalitate: Credas Alcinoi pios Penates Aut facti modo divitis Molorchi. |
| 5 | Vos nunc omnia parva qui putatis, Centeno gelidum ligone Tibur Vel Praeneste domate pendulamque Uni dedite Setiam colono, Dum me iudice praeferantur istis Iuli iugera pauca Martialis. |