| 1 | Privignum non esse tuae te, Galle, novercae Rumor erat, coniunx dum fuit illa patris. |
| 2 | Non tamen hoc poterat vivo genitore probari. |
| 3 | Iam nusquam pater est, Galle, noverca domi est. |
| 4 | Magnus ab infernis revocetur Tullius umbris Et te defendat Regulus ipse licet, Non potes absolvi: nam quae non desinit esse Post patrem, numquam, Galle, noverca fuit. |