monumenta.ch > Martialis > 52 > 95
Martialis, Epigrammata, 3, XCIV <<<     >>> XCVI

Martialis, Epigrammata, 3, XCV

1 Numquam dicis have, sed reddis, Naevole, semper,
Quod prior et corvus dicere saepe solet.
2 Cur hoc expectas a me, rogo, Naevole, dicas:
Nam puto nec melior, Naevole, nec prior es.
3 Praemia laudato tribuit mihi Caesar uterque
Natorumque dedit iura paterna trium.
4 Ore legor multo notumque per oppida nomen
Non expectato dat mihi fama rogo.
5 Est et in hoc aliquid: vidit me Roma tribunum
Et sedeo qua te suscitat Oceanus.
6 Quot mihi Caesareo facti sunt munere cives,
Nec famulos totidem suspicor esse tibi.
7 Sed pedicaris, sed pulchre, Naevole, ceves.
8 Iam iam tu prior es, Naevole, vincis: have.
Martialis HOME

bnf8067.21 bnf8071.61

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik