monumenta.ch > Martialis > 32 > 41 > 99 > 45 > 65 > 48 > 53 > 15 > 80 > 81 > 79 > > 77
Martialis, Epigrammata, 3, LXXVI <<<     >>> LXXVIII

Martialis, Epigrammata, 3, LXXVII

1 Nec mullus nec te delectat, Baetice, turdus,
Nec lepus est umquam nec tibi gratus aper,
Nec te liba iuvant nec sectae quadra placentae,
Nec Libye mittit nec tibi Phasis aves:
Capparin et putri cepas hallece natantis
Et pulpam dubio de petasone voras,
Teque iuvant gerres et pelle melandrya cana,
Resinata bibis vina, Falerna fugis.
2 Nescio quod stomachi vitium secretius esse
Suspicor: ut quid enim, Baetice, σαπροφαγεῖς ?
Martialis HOME

bnf8067.20 bnf8071.61