monumenta.ch > Martialis > 92 > 75
Martialis, Epigrammata, 3, LXXIV <<<     >>> LXXVI

Martialis, Epigrammata, 3, LXXV

1 Stare, Luperce, tibi iam pridem mentula desi=t,
Luctaris demens tu tamen arrigere.
2 Sed nihil erucae faciunt bulbique salaces,
Inproba nec prosunt iam satureia tibi.
3 Coepisti puras opibus corrumpere buccas:
Sic quoque non vivit sollicitata Venus.
4 Mirari satis hoc quisquam vel credere possit,
Quod non stat, magno stare, Luperce, tibi?
Martialis HOME

bnf8067.20 bnf8071.61