| 1 | Vis futui, nec vis mecum, Saufeia, lavari. |
| 2 | Nescio quod magnum suspicor esse nefas. |
| 3 | Aut tibi pannosae dependent pectore mammae, Aut sulcos uteri prodere nuda times, Aut infinito lacerum patet inguen hiatu, Aut aliquid cunni prominet ore tui. |
| 4 | Sed nihil est horum, credo, pulcherrima nuda es. |
| 5 | Si verum est, vitium peius habes: fatua es. |