| 1 | Omnia quod scribis castis epigrammata verbis Inque tuis nulla est mentula carminibus, Admiror, laudo; nihil est te sanctius uno: At mea luxuria pagina nulla vacat. |
| 2 | Haec igitur nequam iuvenes facilesque puellae, Haec senior, sed quem torquet amica, legat. |
| 3 | At tua, Cosconi, venerandaque sanctaque verba A pueris debent virginibusque legi. |